Regresar a Página Principal de Memorias Biográficas


((**Es8.908**) Sancti Francisci Salesii regulis facio votum castitatis, et obedientiae Deo, tibique N. N. mi superior, ad tres annos, vel etc. >>Quapropter te enixe deprecor, ut secundum nostrae Societatis constitutiones ea mihi velis praecipere, quae tibi videantur ad maiorem Dei gloriam, maioremque animarum utilitatem conferre. >>lnterea, Tu, Deus bonitatis, per immensam clementiam tuam,, propter Jesu Christi Sanguinem pro nobis effusum, oro, ut hoc sacrificium excipias, quo gratiae agantur pro multis beneficiis mihi collatis, et pro meis peccatis expiandis. Tu in me desiderium inspirasti hoc votum emittendi, Tu quoque fac, ut possim illud adimplere. >>Sancta Maria, Virgo immaculata, S. Francisce Salesi, omnes Sancti et ae Dei intercedite pro me, ut Deum meum diligens, eique soli in hoc mundo serviens, ad aeterna praemia merear pervenire>>. Omnes respondent: Amen. Deinde novus socius nomem suum in libro notabit, ubi hanc etiam schedulam subscribet: <>. Hisce peractis recitabitur Te Deum alternis vocibus, quo finito, si Rector ad rem existimabit, brevem ad id moralem exhortationem habebit, quibus omnibus finem afferet psalmus: Laudate Dominum, omnes gentes etc. ((**It8.1075**)) APPENDIX DE EXTERNIS N. 16 1. ° Quicumque, licet in seculo vivat, in domo sua, in sinu familiae suae ad hanc Societatem potest pertinere. 2. ° Hic nullo voto se adstringit, sed strenuam operam dabit, ut eas regulas, quae ipsius aetati ac conditioni congruant, actu perficiat. 3. ° Ut autem bonorum spiritualium Societatis particeps fiat, oportet, ut saltem Rectori promittat se eam vivendi rationem servaturum, quam idem Rector ad maiorem Dei gloriam conferre censebit. 4. ° Si quis tamen factae promissioni desit, nulla, no veniali quidem culpa gravatur. APENDICE N.° 8 ( Véase la pág. 861 ) NELLA FAUSTA OCCORRENZA EN LA FAUSTA OCASION CHE en que IL SACERDOTE GIOVANNI BOSCO EL SACERDOTE JUAN BOSCO benediceva in Mornese di Monferrato bendijo en Mornese de Monferrato il Collegio Pestarino el Colegio Pestarino di fresca erezione recientemente levantado (**Es8.908**))
<Anterior: 8. 907><Siguiente: 8. 909>

Regresar a Página Principal de Memorias Biográficas


 

 

Copyright © 2005 dbosco.net                Web Master: Rafael Sánchez, Sitio Alojado en altaenweb.com